- CORINNA
- CORINNACorinnae tres fuêre, prima Thebana seu Tanagrea, Archelodori filia, Myrtidis discipula, quae Lyricorum Principem Pindarum quinquies vicisse, quod quidam, non tam ingenio, quam formae eius adscribunt; aliis, hunc Doricâ linguâ loquentem minus intellectum fuisse, dicentibus, Pausan. in Boeot. et Epigrammatum 50. libros edidisse fertur. Olymp. 76. An. 278. Urb. Cond. De quâ Propert. l. 2. El. 3. v. 21.Et sua cum antiquae committit scripta Corinnae.Stat. l. 5. Sylv. 3. v. 158.Sophronaque implicitum, tenuisque arcana Corinnae.Aelian. Suid. Plut. de Musica. Secunda fuit Thespia, veterum monumentis plurimum quoque celebrata. Tertia floruit Ovidii temporibus, ipsi Poetae dilectissima. An Iulia Augusti? De quâ Martialis, l. 5. Epigr. 10. v. 10.Nôrat Nasonem sola Corinna suum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.